| M. CICERO S. D. L. CULLEOLO PRO COS. | |
| L. Lucceius, meus familiaris, homo omnium gratissimus, | 13.42.1.1 |
| mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te | |
| cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum | |
| esse. cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem | |
| ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris? | 5 |
| omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu | |
| satis facturos, sed vehementer opus est nobis et voluntatem | 2.1 |
| et auctoritatem et imperium tuum accedere; quod ut facias | |
| te etiam atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est | |
| quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex | |
| litteris tuis quas ad eum misisti intellexit, hominis nullius | 5 |
| apud te auctoritatem aut gratiam valere plus quam meam. | |
| id ut re experiatur iterum et saepius te rogo. |