| hieme 47-46 Romae | |
| M. CICERO Q. GALLIO | |
| Etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam | 13.43.1.1 |
| pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur | |
| in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. | |
| L. Oppius M. f. Philomelii negotiatur, homo mihi familiaris. | |
| eum tibi unice commendo eoque magis quod cum ipsum | 5 |
| diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego | |
| uno equite Romano familiarissime utor et qui cum con- | |
| suetudine cottidiana tum officiis plurimis maximisque mihi | |
| coniunctus est. | |
| Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem | 2.1 |
| ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. velim | |
| memoriae tuae causa des litterarum aliquid quae tibi in | |
| provincia reddantur, sed ita conscribas ut tum cum eas leges | |
| facile recordari possis huius meae commendationis dili- | 5 |
| gentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. |