| 46 | |
| CICERO GALLIO S. | |
| Etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te | 13.44.1.1 |
| memorem commendationis meae fuisse idque pro tua summa | |
| erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime | |
| sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium | |
| praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia | 5 |
| commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque | |
| ut, si mea res esset, non magis laborarem. quapropter | |
| gratissimum mihi feceris si curaris ut is intellegat me a te | |
| tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius | |
| facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo. | 10 |