| CICERO APPULEIO PRO Q. | |
| L. Egnatio uno equite Romano vel familiarissime utor. eius | 13.45.1.1 |
| Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi | |
| commendo non minore studio quam si rem meam com- | |
| mendarem. sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo | |
| cottidianam consuetudinem summam intercedere sed etiam | 5 |
| officia magna et mutua nostra inter nos esse. quam ob rem | |
| etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te | |
| satis diligenter scripsisse; nam de tua erga me voluntate non | |
| dubitabat. id ut facias te etiam atque etiam rogo. | |
| Vale. | 10 |