| 47 vel 46 | |
| CICERO APPULEIO S. | |
| L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. | 13.46.1.1 |
| ea re utrumque scripsi ut et mihi cum illo causam amicitiae | |
| scires esse et hominem probum existimares, qui patroni | |
| iudicio ornatus esset. eum tibi igitur sic commendo ut unum | |
| ex nostra domo. valde mihi gratum erit si curaris ut intellegat | 5 |
| hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse. |