| incerto | |
| CICERO SILIO S. | |
| Quid ego tibi commendem eum quem tu ipse diligis? sed | 13.47.1.1 |
| tamen ut scires eum a me non diligi solum verum etiam | |
| amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum | |
| officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum | |
| fuerit si ita tractaris Egnatium ut sentiat et se a me et me a te | 5 |
| amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. | |
| Illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari con- | |
| solatione, 'quid si hoc melius?' sed haec coram. tu fac quod | |
| facis, ut me ames teque amari a me scias. |