| in. 49(?) in Italia | |
| CICERO C. SEXTILIO RUFO QUAESTORI S. D. | |
| Omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios, quibus tu | 13.48.1.1 |
| quaecumque commodaris erunt mihi gratissima; eoque facio | |
| libentius ut eos tibi commendem quod et tuae laudi, cuius | |
| ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam | |
| insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii. | 5 |
| quod, ut spero, facilius consequere si et P. Lentuli, necessari | |
| tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris. quam | |
| rem tibi confido magnae laudi fore. |