| 46 vel 45(?) | |
| CICERO REGI S. | |
| A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes | 13.52.1.1 |
| meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec | |
| cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit; | |
| etenim ex multis cognosco meam commendationem pluri- | |
| mum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi; frequens | 5 |
| enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam | |
| nos commoratus; quo melius te de eo existimaturum | |
| arbitror. | |
| Fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum | |
| profuisse. | 10 |