| 51 vel 50 in Cilicia | |
| CICERO THERMO PRO PR. S. | |
| L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo | 13.53.1.1 |
| viro et homine gratissimo. eum tibi penitus commendo atque | |
| trado, primum ut omnibus in rebus ei [te] commodes, quoad | |
| fides tua dignitasque patietur; patietur autem in omnibus; | |
| nihil enim abs te umquam quod sit alienum tuis aut etiam | 5 |
| suis moribus postulabit. praecipue autem tibi commendo | 2.1 |
| negotia eius quae sunt in Hellesponto: primum ut obtineat | |
| id iuris in agris quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et | |
| quod semper obtinuit sine ulla controversia; deinde, si quid | |
| habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam | 5 |
| διοίκησιν reicias. sed non mihi videor, cum tibi totum | |
| hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius | |
| causas perscribere debere. summa illa sit: quicquid offici, | |
| benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo | |
| in me ipsum atque in rem meam contulisse. | 10 |