| inter iii Id Febr et Non Mai 50 Laodiceae | |
| CICERO THERMO PRO PR. S. | |
| Cum multa mihi grata sunt quae tu adductus mea com- | 13.54.1.1 |
| mendatione fecisti tum in primis quod M. Marcilium, amici | |
| atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti. venit | |
| enim Laodiceam et tibi apud me mihique propter te gratias | |
| maximas egit. quare, quod reliquum est, a te peto, quoniam | 5 |
| apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis | |
| commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut | |
| socrus adulescentis rea ne fiat. ego cum antea studiose com- | |
| mendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in | |
| longa apparitione singularem et prope incredibilem patris | 10 |
| Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi. |