| ex. 51 vel in. 50 Tarsi(?) | |
| CICERO THERMO PRO PR. S. | |
| Etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. | 13.55.1.1 |
| Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer | |
| omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio ut mihi nihil | |
| putem praetermittendum quod illius intersit et me a te tanti | |
| fieri puto ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus | 5 |
| cumulus accedat commendationis meae. nam cum iam diu | |
| diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem ut res | |
| declarat, qui ultro ei detulerim legationem cum multis | |
| petentibus denegassem, tum vero, postea quam mecum in | |
| bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, | 10 |
| prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam | |
| cognovi ut hominem neminem pluris faciam. | |
| Eum cum Sardianis habere controversiam scis. causam | |
| tibi exposuimus Ephesi; quam tu tamen coram facilius | |
| meliusque cognosces. de reliquo, mihi mehercule diu dubium | 2.1 |
| fuit quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad | |
| modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est. | |
| nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius | |
| instituto tuo dicere. sed tamen, cum me non fugiat quanta | 5 |
| sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, | |
| gravitate, clementia qua te esse inter omnis constat, peto | |
| abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque | |
| officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo | |
| perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod | 10 |
| non dubitat; saepe enim mecum locutus est) et multo | |
| amiciorem his meis litteris esse factum. in tuo toto imperio | |
| atque provincia nihil est quod mihi gratius facere possis. nam | |
| apud ipsum, gratissimum hominem atque optimum virum, | |
| quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare | 15 |
| te non existimo. |