| 51 vel 50 in Cilicia | |
| CICERO THERMO PRO PR. S. | |
| Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi | 13.56.1.1 |
| familiaris. is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti | |
| habeat, nisi te provinciam obtinente meis commendationibus | |
| confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. nunc, | |
| quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponi- | 5 |
| tur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, | |
| ita tamen ut tibi nolim molestus esse. | |
| Mylasis et Alabandis pecuniam Cluvio debent. dixerat | |
| mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici | |
| Mylasii Romam mitterentur. id factum non est. legatos audio | 10 |
| missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. quare | |
| peto a te ut et eos et Alabandis iubeas ecdicos Romam mittere. | |
| praeterea Philocles Alabandensis hypothecas Cluvio dedit. | 2.1 |
| eae commissae sunt. velim cures ut aut de hypothecis | |
| decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam | |
| solvat; praeterea Heracleotae et Bargyl<i>etae, qui item | |
| debent, aut pecuniam solvant aut fructibus suis satis faciant. | 5 |
| Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam | 3.1 |
| habuisse. id velim cognoscas et, si intellexeris eos neque ex | |
| edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut | |
| usurae Cluvio instituto tuo conserventur. | |
| His de rebus eo magis laboro quod agitur res Cn. Pompei | 5 |
| etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi laborare | |
| videtur quam ipse Cluvius; cui satis factum esse a nobis valde | |
| volo. his de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo. |