| in. Apr.(?) 50 Laodiceae | |
| CICERO THERMO PRO PR. S. | |
| Quo magis cottidie ex litteris nuntiisque bellum magnum | 13.57.1.1 |
| esse in Syria cognosco eo vehementius a te pro nostra | |
| necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo | |
| quoque tempore remittas. nam eius opera, consilio, scientia | |
| rei militaris vel maxime intellego me et rem publicam | 5 |
| adiuvari posse. quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse | |
| adduci potuisset ut a me discederet neque ego ut eum a me | |
| dimitterem. | |
| Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter Kal. Mai. ante | |
| eam diem M. Anneius ad me redeat oportet. illud quod | 2.1 |
| tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id te nunc | |
| etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, | |
| quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro | |
| sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione, cum tecum | 5 |
| Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle; | |
| sed tamen sic velim existimes te mihi nihil gratius facere | |
| posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex | |
| sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam | |
| atque etiam rogo. | 10 |