| Febr. 50 Laodiceae(?) | |
| M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO PR. URB. S. | |
| L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. is | 13.58.1.1 |
| causam habet, quam causam ad te deferet. commendo tibi | |
| hominem, sicut tua fides et meus pudor postulat, tantum, ut | |
| facilis ad te aditus habeat, quae aequa postulabit ut libente | |
| te impetret sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum | 5 |
| longissime absim, prodesse, in primis apud te. |