| Laodiceae | |
| M. CICERO M. CURTIO PEDUCAEANO PR. S. | |
| M. Fabium unice diligo summaque mihi cum eo consuetudo | 13.59.1.1 |
| et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid decernas | |
| a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, | |
| edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te | |
| aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut | 5 |
| meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse | |
| sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque | |
| etiam rogo. |