| parte post. 57(?) | |
| M. CICERO C. MUNATIO C. F. S. | |
| L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, | 13.60.1.1 |
| libertus; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in | |
| illum; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. | |
| sed ego libertum eius per se ipsum diligo. summa enim eius | |
| erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus quibus | 5 |
| facillime [bonam] benevolentiam hominum et fidem per- | |
| spicere potui. eum tibi ita commendo ut homines grati et | 2.1 |
| memores bene meritos de se commendare debent. pergratum | |
| mihi feceris si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa | |
| pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga | |
| me benevolentia gratum etiam tibi fecisse. | 5 |