| 51 vel 50 in Cilicia | |
| M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR. | |
| T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror, quod | 13.61.1.1 |
| quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem tum | |
| etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso | |
| et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, | |
| ad sestertium octogiens, et, ut audio, in primis ei volunt | 5 |
| solvere. pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo | |
| reliqui tutores, qui sciunt quanti me facias, sed etiam puer | |
| ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si | |
| dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietur, ut | |
| quam <primum quam> plurimum pecuniae Pinnio solvatur | 10 |
| Nicaeensium nomine. |