| M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR. | |
| Et in Atili negotio te amavi (cum enim sero venissem, tamen | 13.62.1.1 |
| honestum equitem Romanum beneficio tuo conservavi) et | |
| mehercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse | |
| propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessi- | |
| tudinem. itaque primum tibi ago gratias quod me omni | 5 |
| molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem | |
| sarciam; te enim semper sic colam et tuebor ut quem | |
| diligentissime. | |
| Quintum fratrem meum, si me diligis, eo numero cura ut | |
| habeas quo me. ita magnum beneficium tuum magno cumulo | 10 |
| auxeris. |