| prid. Non. Apr. 50(?) Laodiceae(?) | |
| M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR. | |
| Non putavi fieri posse ut mihi verba deessent, sed tamen in | 13.63.1.1 |
| M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam | |
| paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis volun- | |
| tatem meam. incredibile est quanti faciamus et ego et frater | |
| meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. id fit cum | 5 |
| plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari | |
| modestia. eum ego a me invitissimus dimisi cum propter | |
| familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio | |
| eius fideli ac bono libenter utebar. | |
| Sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae | 2.1 |
| dixeram defutura. commendo tibi hominem sic ut intellegis | |
| me <eum de> quo ea supra scripserim debere commendare, | |
| a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet | |
| in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum | 5 |
| esse ipsi dicas. hominem facillimum liberalissimumque | |
| cognosces. itaque te rogo ut eum solutum liberum confectis | |
| eius negotiis per te quam primum ad me remittas. id mihi | |
| fratrique meo gratissimum feceris. |