| Apr. 50(?) | |
| M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR. | |
| Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus | 13.64.1.1 |
| incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret | |
| qui a te praetermissus esset. magnum fructum ex ipso capies; | |
| nihil est enim illo adulescente gratius. sed mehercule mihi | |
| quoque gratissimum fecisti; pluris enim ex omni nobilitate | 5 |
| neminem facio. itaque, si ea feceris quae ille per me tecum | |
| agi voluit, gratissimum mihi feceris: primum de Pausania | |
| Alabandensi, sustentes rem dum Nero veniat (vehementer | |
| eius causa cupere eum intellexi, itaque hoc valde te rogo); | |
| deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios | 10 |
| diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi commenda- | |
| tissimos, ut intellegat illa civitas sibi in Neronis patrocinio | |
| summum esse praesidium. Strabonem Servilium tibi saepe | |
| commendavi. nunc eo facio id impensius quod eius causam | |
| Nero suscepit. tantum a te petimus ut agas eam rem, ne | 15 |
| relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis | |
| quaestum. id cum gratum mihi erit, tum etiam existimabo te | |
| humanitate tua esse usum. | |
| Summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus | 2.1 |
| Neronem sicuti instituisti atque fecisti. magnum theatrum | |
| habet ista provincia, non ut haec nostra, <ad> adulescentis | |
| nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque | |
| gloriam. quare, si te fautore usus erit, sicut profecto et | 5 |
| utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus | |
| confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si | |
| eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum prae- | |
| clarissime posueris, sed mihi etiam gratissimum feceris. |