| 51 vel 50 in Cilicia | |
| M. CICERO S. D. P. SILIO PRO PR. | |
| Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro | 13.65.1.1 |
| magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, | |
| multaque et magna inter nos officia paria et mutua inter- | |
| cedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum | |
| civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem | 5 |
| Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare | |
| potuisse; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant | |
| et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari | |
| humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis | |
| Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem | 10 |
| modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis. | |
| Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo | 2.1 |
| est, non solum ob eam causam quod ea societas universa in | |
| mea fide est sed etiam quod plerisque sociis utor familiaris- | |
| sime. ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem | |
| mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, | 5 |
| gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissi- | |
| morum, maximum fructum capies et me summo beneficio | |
| adfeceris. sic enim velim existimes, in tota tua provincia | |
| omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis. |