| Dec. 46(?) Romae | |
| M. CICERO P. SERVILIO S. | |
| A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, | 13.66.1.1 |
| non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua | |
| clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, | |
| quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita | |
| moveret ut hominis omnibus mecum studiis officiisque | 5 |
| coniunctissimi movere debebat. a te hoc omni contentione | |
| peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non | |
| possim, ut ad ea quae tua sponte sine cuiusquam com- | |
| mendatione faceres in hominem tantum et talem calamitosum | |
| aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum | 10 |
| quibuscumque rebus possis iuves. | |
| Quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, | 2.1 |
| ut opinio mea fert, per te consecuti; de qua tamen magnam | |
| spem habemus freti clementia collegae tui. nunc, quoniam | |
| tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam | |
| istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum | 5 |
| et in reliqui<i>s veteris negotiationis colligendis iuves et | |
| ceteris rebus tegas atque tueare. hoc mihi gratius facere | |
| nihil potes. |