| 46-44 | |
| M. CICERO P. SERVILIO PRO COS. S. | |
| Ex provincia mea Ciliciensi, cui scis τρεῖς διοικήσεις | 13.67.1.1 |
| Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam | |
| Androne, Artemonis filio, Laodicensi, eumque habui in ea | |
| civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae | |
| rationem et consuetudinem accommodatum; quem quidem | 5 |
| multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod | |
| multis rebus expertus sum gratum hominem meique | |
| memorem. itaque eum Romae libentissime vidi. non te enim | |
| fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam | |
| multi grati reperiantur. | 10 |
| Haec propterea scripsi ut et me non sine causa laborare | 2.1 |
| intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. | |
| feceris igitur mihi gratissimum si ei declararis quanti me | |
| facias, id est si receperis eum in fidem tuam et, quibuscumque | |
| rebus honeste ac sine molestia tua poteris, adiuveris. hoc | 5 |
| mihi erit vehementer gratum, idque ut facias te etiam atque | |
| etiam rogo. |