| Oct. 46(?) Romae | |
| M. TULLIUS CICERO P. SERVILIO ISAURICO | |
| PRO COS. COLLEGAE S. P. | |
| Gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus | 13.68.1.1 |
| cognovi cursus navigationum tuarum; significabas enim | |
| memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil | |
| poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo etiam erit | |
| gratius si ad me de re publica, id est de statu provinciae, de | 5 |
| institutis tuis, familiariter scribes. quae quamquam ex multis | |
| pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris | |
| cognoscam. | |
| Ego ad te de re publica summa quid sentiam non saepe | 2.1 |
| scribam propter periculum eius modi litterarum; quid | |
| agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, | |
| collegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem | |
| publicam; cuius consiliis magni referebat te interesse. sed si | 5 |
| tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem | |
| rei publicae male adfectam tueri, mihi quoque idem quod | |
| tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse. | |
| Ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo | 3.1 |
| studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni | |
| observantia clarissimum virum, patrem tuum; quod et pro | |
| vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro | |
| dignitate ipsius facere debeo. | 5 |