| 46(?) | |
| CICERO P. SERVILIO COLLEGAE S. P. | |
| C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, | 13.69.1.1 |
| familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque atque | |
| illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, | |
| quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque | |
| acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer | 5 |
| et fidem. itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in | |
| Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et | |
| fide tum domo et re uti tamquam mea. | |
| Haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non | |
| vulga<ri mo>re nec ambitiose sed ut pro homine intimo ac | 10 |
| mihi pernecessario scribere. peto igitur a te ut in ea con- | 2.1 |
| troversia quam habet de fundo cum quodam Colophonio et | |
| in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo | |
| commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes; | |
| etsi, ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si | 5 |
| et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de | |
| se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut igitur | |
| eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te | |
| vehementer etiam atque etiam rogo. | |
| Ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia | 10 |
| studiose diligenterque curabo. |