| 46-44 | |
| M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE S. P. | |
| Quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi | 13.70.1.1 |
| per me tibi velint commendari. ego autem tribuo non | |
| numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc | |
| tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas | |
| necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, | 5 |
| hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer | |
| probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer | |
| mihi gratum feceris si, quibuscumque rebus sine tua molestia | |
| poteris, ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam | |
| atque etiam rogo. | 10 |