| M. CICERO S. D. P. SERVILIO COLLEGAE | |
| Multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota | 13.71.1.1 |
| nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia. sed | |
| tamen, etsi omnium causa quos commendo velle debeo, | |
| tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. | |
| T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et | 5 |
| omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum | |
| meorum socius; neque hoc tempore discessisset a me nisi ego | |
| ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de | |
| meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi | |
| feceris si eum ita tractaris ut intellegat hanc commendationem | 10 |
| sibi magno usu atque adiumento fuisse. |