| 46 vel 45 | |
| M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE S. | |
| Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones | 13.72.1.1 |
| Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui | |
| diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis | |
| in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum | |
| liberalissime recepisti. meminisse te id spero; scio enim solere. | 5 |
| sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter | |
| magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum | |
| etiam atque etiam esse commonefaciendum. | |
| Peto igitur ut memineris te omnia quae tua fides pateretur | 2.1 |
| mihi cumulate recepisse. equidem existimo habere te | |
| magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo | |
| senatus consulto quod in heredes C. Vennoni factum est | |
| Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu inter- | 5 |
| pretabere pro tua sapientia; scio enim eius ordinis auctori- | |
| tatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic | |
| velim existimes, quibuscumque rebus Caerelliae benigne | |
| feceris, mihi te gratissimum esse facturum. |