| aestate 46 in Tusculano(?) | |
| M. CICERO Q. PHILIPPO PRO COS. S. | |
| Gratulor tibi quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti | 13.73.1.1 |
| incolumi fama et re publica. quod si Romae fuissem, te | |
| vidissem coramque gratias egissem quod tibi L. Egnatius, | |
| familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae | |
| fuisset. | 5 |
| Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum | 2.1 |
| etiam summa familiaritas intercedit. ei te vehementer | |
| suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum | |
| iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil | |
| temere fecisse. <a> te autem pro vetere nostra necessitudine | 5 |
| etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate | |
| sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re | |
| violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num- | |
| quam te rogarem, mihique tua fama multo antiquior esset | |
| quam illa necessitudo est. sed mihi ita persuadeo (potest fieri | 10 |
| ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. | |
| quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quid | |
| velis non dubito) velim, si tibi grave non erit, certiorem me | |
| facias. |