| 46 Romae | |
| M. CICERO Q. PHILIPPO PRO COS. S. | |
| Etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra | 13.74.1.1 |
| necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, | |
| tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem | |
| meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis | |
| negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est | 5 |
| familiaritasque, ut, si mea res esset, non magis laborarem. | |
| quapropter gratissimum mihi feceris si curaris ut is intellegat | |
| me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi | |
| gratius facere nihil potes, idque ut facias te vehementer rogo. |