| ex. 52 vel in. 51 | |
| M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D. | |
| Etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis | 13.75.1.1 |
| valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio | |
| Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum mehercule etiam | |
| debeo. de quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi | |
| humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea; sed | 5 |
| putat interesse sua me ad te quam saepissime scribere. qua | |
| re velim mihi ignoscas si illius voluntati obtemperans minus | |
| videbor meminisse constantiae tuae. | |
| A te idem illud peto, ut de loco quo deportet frumentum | 2.1 |
| et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per | |
| eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio | |
| praefuit. summa est <haec: est> in quo mihi gratissimum | |
| facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari | 5 |
| putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum. |