| incerto | |
| M. CICERO IIII VIRIS ET DECURIONIBUS S. D. | |
| Tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt ut | 13.76.1.1 |
| nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. quod | |
| nisi ita esset, uterer mea consuetudine, ut vobis nulla in | |
| re molestus essem. etenim vos mihi optimi testes estis, cum | |
| mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non | 5 |
| possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse. | |
| vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei | 2.1 |
| causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis | |
| remque cum eo conficiatis ut, quam possessionem habet in | |
| agro Fregellano <a> vobis emptam, eam liberam et immunem | |
| habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio | 5 |
| vestro adfectum arbitrabor. |