| autumno(?) 46 Romae | |
| M. CICERO S. D. P. SULPICIO IMP. | |
| Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, | 13.77.1.1 |
| ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae | |
| veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere | |
| posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque | |
| tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut | 5 |
| existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui | |
| necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos | |
| per litteras certiores, ut, si quid tibi opus sit, ne dubitent | |
| mihi iure suo denuntiare. | |
| M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus | 2.1 |
| ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere | |
| commendo. pergratum mihi feceris si curaris ut is intellegat | |
| hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse, | |
| ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. pro- | 5 |
| mitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse | |
| capturum. | |
| Praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia | 3.1 |
| et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores: | |
| Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum | |
| nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se | |
| impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. eum | 5 |
| et M. Bolanus, familiaris <meus>, et multi alii Naronae | |
| viderunt, sed cum se a me manu missum esse diceret, | |
| crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non | |
| possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parva | |
| sed animi mei dolor magnus est. ubi sit et quid fieri possit | 10 |
| Bolanus te docebit. ego, si hominem per te reciperaro, | |
| summo me a te beneficio adfectum arbitrabor. |