| 47 vel 46 (nisi potius c. 62) | |
| M. CICERO ALLIENO S. | |
| Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, | 13.78.1.1 |
| quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris. | |
| est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in | |
| hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et | |
| colit et observat et diligit. eum tu non modo suorum civium | 5 |
| verum paene Achaiae principem cognosces. huic ego tantum | 2.1 |
| modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio; | |
| cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua | |
| amicitia atque hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his | |
| litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te | 5 |
| facturum mea causa. de reliquo, si, id quod confido fore, | |
| dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut | |
| eum complectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi | |
| maiorem in modum gratum. | |
| Vale. | 10 |