| 47 vel 46 | |
| M. CICERO S. D. ALLIENO PRO COS. | |
| Et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum et | 13.79.1.1 |
| ego ex ipso audieram, optimo et gratissimo homine, quam a | |
| te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre | |
| meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi | |
| sic ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius | 5 |
| in Sicilia est, Marcus est nobiscum; ut illius dignitatem | |
| praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi | |
| gratius in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te | |
| vehementer etiam atque etiam rogo. |