| med. Nov./vi Kal. Dec. 58 Thessalonicae/Dyrrachii | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE TULLIOLAE SUAE | |
| CICERONI SUO S. D. | |
| Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me | 14.1.1.1 |
| incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec | |
| animi neque corporis laboribus defatigari. me miserum! te | |
| ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas | |
| propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre | 5 |
| tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! | |
| nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere | |
| coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. quae si, | |
| tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed | |
| omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam | 10 |
| qui invidebant, eos non sequebar qui petebant. quod si | 2.1 |
| nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset | |
| sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi | |
| viveremus. nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo | |
| operam ne mea valetudo tuo labori desit. res quanta sit | 5 |
| intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire. | |
| sed tamen, si omnis tribunos pl. habemus, si Lentulum tam | |
| studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et | |
| Caesarem, non est desperandum. | |
| De familia, quo modo placuisse scribis amicis faciemus. de | 3.1 |
| loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quam diu fuit | |
| me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse | |
| secum et adhuc retinet. ego volebam loco magis deserto esse | |
| in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc | 5 |
| Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam | |
| decedat. quem ego diem si videro et si in vestrum complexum | |
| venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum | |
| mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et | |
| meae. | 10 |
| Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est ut | 4.1 |
| nihil supra possit. utinam ea res ei voluptati sit! gloriae | |
| quidem video fore. de Quinto fratre, nihil ego te accusavi, | |
| sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam | |
| coniunctissimos. quibus me voluisti agere gratias egi et me | 5.1 |
| a te certiorem factum esse scripsi. | |
| Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, | |
| quid, obsecro te (me miserum!), quid futurum est? et si nos | |
| premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo | 5 |
| reliqua scribere, tanta vis lacrimarum est; neque te in | |
| eundem fletum adducam. tantum scribo: si erunt in officio | |
| amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua | |
| pecunia non poteris. per fortunas miseras nostras, vide ne | |
| puerum perditum perdamus. cui si aliquid erit ne egeat, | 10 |
| mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera | |
| consequatur. | |
| Fac valeas et ad me tabellarios mittas ut sciam quid agatur | 6.1 |
| et vos quid agatis. mihi omnino iam brevis exspectatio est. | |
| Tulliolae et Ciceroni salutem dic. valete. | |
| Dyrrachium veni, quod et libera civitas est et in me | 7.1 |
| officiosa et proxima Italiae. sed si offendet me loci celebritas, | |
| alio me conferam, ad te scribam. | |
| D. a. d. VI Kal. Dec. Dyrrachii. |