| iii Non. Oct. 58 Thessalonicae | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIOLAE | |
| ET CICERONI SUIS | |
| Noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, | 14.2.1.1 |
| nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere. | |
| nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam | |
| difficilius facio. ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo | |
| sine plurimis lacrimis scribere. vos enim video esse miserrimas, | 5 |
| quas ego beatissimas semper esse volui idque praestare debui, | |
| et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. | |
| Pisonem nostrum merito eius amo plurimum. eum, ut | 2.1 |
| potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. in | |
| novis tribunis pl. intellego spem te habere. id erit firmum, si | |
| Pompei voluntas erit; sed Crassum tamen metuo. | |
| A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video, | 5 |
| nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis | |
| miseriis meae miseriae subleventur. nam ad me P. Valerius, | |
| homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, | |
| quem ad modum a Vestae ad Tabulam Valeriam ducta | |
| esses. hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem | 10 |
| petere solebant, te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere | |
| in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros | |
| servavi ut nos periremus! | |
| Quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum | 3.1 |
| denique mihi videbor restitutus si illa nobis erit restituta. | |
| verum haec non sunt in nostra manu; illud doleo, quae | |
| impensa facienda est, in eius partem te miseram et despo- | |
| liatam venire. quod si conficitur negotium, omnia conseque- | 5 |
| mur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas | |
| miseras proicies? obsecro te, mea vita, quod ad sumptum | |
| attinet, sine alios, qui possunt si modo volunt, sustinere; | |
| et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare. | |
| nam mihi ante oculos dies noctesque versaris. omnis labores | 10 |
| te excipere video; timeo ut sustineas, sed video in te esse | |
| omnia. quare, ut id quod speras et quod agis consequa- | |
| mur, servi valetudini. | |
| Ego ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt | 4.1 |
| aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. longius, | |
| quoniam ita vobis placet, non discedam; sed velim quam | |
| saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod | |
| speremus. | 5 |
| Valete, mea desideria, valete. | |
| D. a. d. III Non. Oct. Thessalonica. |