| prid. Kal. Dec. 58 Dyrrachii | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIAE | |
| ET CICERONI | |
| Accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope | 14.3.1.1 |
| delevi. conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me | |
| miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque. ego autem | |
| hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa | |
| calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea | 5 |
| propria est. meum fuit officium vel legatione vitare periculum | |
| vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. hoc miserius, | |
| turpius, indignius nobis nihil fuit. qua re cum dolore conficiar, | 2.1 |
| tum etiam pudore. pudet enim me uxori [mae] optimae, suavis- | |
| simis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mi | |
| ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror | |
| et infirmitas valetudinis tuae. spes autem salutis pertenuis | 5 |
| ostenditur. inimici sunt multi, invidi paene omnes. eicere | |
| nos magnum fuit, excludere facile est. sed tamen, quam diu | |
| vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse | |
| videantur. | |
| Ut tuto sim quod laboras, id mihi nunc facillimum est, | 3.1 |
| quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis. ego tamen | |
| faciam quae praecipis. amicis quibus voluisti egi gratias et | |
| eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te | |
| certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio | 5 |
| in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant. di | |
| faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum | |
| liberis nostris frui liceat! nunc spes reliqua est in novis | |
| tribunis pl. et in primis quidem diebus. nam si inveterarit, | |
| actum est. ea re ad te statim Aristocritum misi ut ad me | 4.1 |
| continuo initia rerum et rationem totius negoti posses | |
| scribere; etsi Dexippo quoque ita imperavi statim ut re- | |
| curreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret. | |
| nam ego eo nomine sum Dyrrachii hoc tempore ut quam | 5 |
| celerrime quid agatur audiam, et sum tuto; civitas enim | |
| haec semper a me defensa est. cum inimici nostri venire | |
| dicentur, tum in Epirum ibo. | |
| Quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum | 5.1 |
| sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic | |
| esse volo. si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet; | |
| sin autem—sed nihil opus est reliqua scribere. ex primis aut | |
| summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid | 5 |
| nobis faciendum sit. tu modo ad me velim omnia diligentis- | |
| sime perscribas; etsi magis iam rem quam litteras debeo | |
| <ex>spectare. | |
| Cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil | |
| esse nec umquam fuisse. vale, mea Terentia; quam ego | 10 |
| videre videor itaque debilitor lacrimis. vale. | |
| Prid. Kal. Dec. |