| prid. Kal. Mai. 58 Brundisii | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET | |
| CICERONI SUIS | |
| Ego minus saepe do ad vos litteras quam possum propterea | 14.4.1.1 |
| quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum | |
| aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut | |
| ferre non possim. quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! | |
| certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. quod si | 5 |
| nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi | |
| spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si haec | |
| mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio | |
| videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu | |
| castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper | 10 |
| servivi, nobis gratiam rettulerunt. | |
| Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII | 2.1 |
| fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et | |
| capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae | |
| poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius | |
| officiumque praestaret. huic utinam aliquando gratiam | 5 |
| referre possimus! habebimus quidem semper. Brundisio | 3.1 |
| profecti sumus a. d. II Kal. Mai. per Macedoniam Cyzicum | |
| petebamus. | |
| O me perditum, o me adflictum! quid nunc? rogem te ut | |
| venias, mulierem aegram, et corpore et animo confectam? | 5 |
| non rogem? sine te igitur sim? opinor, sic agam: si est spes | |
| nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego | |
| metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. | |
| unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. | |
| sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte; mihi deest | 10 |
| consilium. sed certe, quoquo modo se res habebit, illius | |
| misellae et matrimonio et famae serviendum est. quid? | |
| Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et | |
| complexu meo. non queo plura iam scribere; impedit | |
| maeror. | 15 |
| Tu quid egeris nescio, utrum aliquid teneas an, quod | 4.1 |
| metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore | |
| semper nostrum. de familia liberata, nihil est quod te | |
| moveat. primum tuis ita promissum est, te facturam esse ut | |
| quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, | 5 |
| praeterea magno opere nemo. ceterorum servorum ea causa | |
| est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere | |
| potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent, praeterquam | |
| oppido pauci. sed haec minora sunt. | |
| Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam | 5.1 |
| reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare | |
| possimus. nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? | |
| quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisii si esset | |
| licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere | 5 |
| noluerunt. | |
| Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes | |
| honestissime. viximus, floruimus; non vitium nostrum sed | |
| virtus nostra nos adflixit. peccatum est nullum, nisi quod non | |
| una animam cum ornamentis amisimus. sed si hoc fuit | 10 |
| liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda | |
| non sunt, feramus. atque ego, qui te confirmo, ipse me non | |
| possum. | |
| Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum im- | 6.1 |
| pediebatur, hominem fidelem, remisi. Sal<l>ustius officio | |
| vincit omnis. Pescennius est perbenevolus nobis; quem | |
| semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum | |
| fore, sed Brundisio discessit. | 5 |
| Cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius | |
| tua miseria quam mea commoveri. mea Terentia, fidissima | |
| atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua | |
| nostra, Cicero, valete. | |
| Prid. Kal. Mai. Brundisio. | 10 |