| xvii Kal. Nov. 50 Athenis | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE | |
| Si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero | 14.5.1.1 |
| valemus. | |
| Prid. Id. Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis | |
| usi essemus tardeque et incommode navigassemus. de nave | |
| exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et | 5 |
| vice<n>simo die sane strenue. accepi tuas litteras, quibus | |
| intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. | |
| omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt | |
| omnia, idque mihi gratissimum fuit. neque sum admiratus | |
| hanc epistulam quam Acastus attulit brevem fuisse. iam enim | 10 |
| me ipsum exspectas, sive nos ipsos, qui quidem quam primum | |
| ad vos venire cupimus, etsi in quam rem publicam veni<a>mus | |
| intellego. cognovi enim ex multorum amicorum litteris, | |
| quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum | |
| venero, dissimulare non liceat quid sentiam. sed quoniam | 15 |
| subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, | |
| quo facilius de tota re deliberemus. tu velim, quod commodo | |
| valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris obviam nobis | |
| prodeas. | |
| De hereditate Preciana, quae quidem mihi magno dolori | 2.1 |
| est (valde enim illum amavi)—sed hoc velim cures, si auctio | |
| ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus | |
| poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos, cum salvi | |
| venerimus, reliqua per nos agemus. sin tu iam Roma | 5 |
| profecta eris tamen curabis ut hoc ita fiat. nos, si di | |
| adiuvabunt, circiter Id. Nov. in Italia speramus fore. vos, | |
| mea suavissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate | |
| ut valeatis. | |
| Vale. | 10 |
| Athenis a. d. XV<II> Kal. Nov. |