| xvii Kal. Quint. 47 | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE | |
| S. v. b. e. v. | 14.11.1.1 |
| Tullia nostra venit ad me prid. Id. Iun. cuius summa | |
| virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore | |
| adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in | |
| fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. | 5 |
| Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et | |
| cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. | |
| valetudinem tuam cura diligenter. | |
| Vale. | |
| XVII Kal. Quint. | 10 |