| prid. Non. Nov. 48 | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. | |
| Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas | 14.12.1.1 |
| velim. sed perturbati dolore animi magnisque <meorum> | |
| iniuriis metuo ne id consili ceperimus quod non facile | |
| explicare possimus. qua re, quantum potes, adiuva; quid | |
| autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des | 5 |
| hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum; et non | |
| video quid prodesse possis si veneris. | |
| Vale. | |
| D. prid. Non. Nov. Brundisio. |