| vi Id. Quint. 47 | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE | |
| Quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, | 14.13.1.1 |
| quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multi- | |
| tudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces. tamen ab | |
| illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit, et quod in | |
| miserrimis rebus minime miserum putabis id facies. | 5 |
| Vale. | |
| VI Id. Quint. |