| viii Kal. Febr. 49 Minturnis | |
| TULLIUS TERENTIAE ET PATER TULLIAE, DUABUS | |
| ANIMIS SUIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, | |
| SUAVISSIMAE SORORI S. P. D. | |
| Si vos valetis, nos valemus. | 14.14.1.1 |
| Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit vobis | |
| faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in | |
| praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam | |
| urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis | 5 |
| prodesse possit. etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut, | |
| cum velitis, exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime | |
| considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae. si enim | |
| non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo | |
| quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere | 10 |
| liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse | |
| poteritis. etiam illud verendum est, ne brevi tempore fames | |
| in urbe sit. his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, | 2.1 |
| cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo | |
| forti sitis. Labienus rem meliorem fecit; adiuvat etiam | |
| Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum | |
| suum. | 5 |
| Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me | |
| scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater | |
| et filius et Rufus vobis s. d. | |
| Valete. | |
| VIII Kal. Febr. Minturnis. | 10 |