| xii Kal. Quint. 47 Brundisii | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE | |
| Si vales, bene est. | 14.15.1.1 |
| Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam | |
| Ciceronem Caesari mittere; sed mutavimus consilium quia | |
| de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi | |
| nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore | 5 |
| putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam | |
| adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter. | |
| Vale. | |
| XII Kal. Quint. |