| prid. Non. Ian. 47 | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. | |
| S. v. b. e. v. | 14.16.1.1 |
| Etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod | |
| aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen | |
| nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad | |
| vos cum habeo qui ferat. | 5 |
| Volumnia debuit in te officiosior esse quam fuit et id | |
| ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. quam- | |
| quam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus; | |
| quae me ita conficiunt ut ii voluerunt qui me de mea | |
| sententia detruserunt. cura ut valeas. | 10 |
| Vale. | |
| Prid. Non. Ian. |