| viii Kal. Ian. 48(?) | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. | |
| S. v. b. e. v. | 14.17.1.1 |
| Si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et | |
| pluribus verbis et saepius. nunc, quae sint negotia vides. | |
| ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio | |
| poteris cognoscere. tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem | 5 |
| cures. | |
| Vale. |