| ix Kal. Febr. 49 Formiis | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE | |
| FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P. | |
| Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, | 14.18.1.1 |
| diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an | |
| aliquo tuto loco. id non solum meum consilium est sed etiam | |
| vestrum. | |
| Mihi veniunt in mentem haec: Romae vos esse tuto posse | 5 |
| per Dolabellam eamque rem posse nobis adiumento esse si | |
| quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud | |
| me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos | |
| mulieres suas secum habere. haec autem regio in qua ego | |
| sum nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, | 10 |
| ut et multum esse mecum et, cum aberitis, commode et in | |
| nostris esse possitis. mihi plane non satis constat adhuc utrum | 2.1 |
| sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et | |
| ne, cum velitis, exire non liceat. id velim diligenter etiam | |
| atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut | |
| propugnacula et prae<si>dium habeat Philotimo dicetis. et | 5 |
| velim tabellarios instituatis certos ut cottidie aliquas a vobis | |
| litteras accipiam. maxime autem date operam ut valeatis, | |
| si nos vultis valere. | |
| VIIII Kal. Formi<i>s. |