| iv Kal. Dec. 48 Brundisii | |
| TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D. | |
| In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae | 14.19.1.1 |
| nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim | |
| aeque magnae curae esse certo scio. quod me propius vultis | |
| accedere, video ita esse faciendum et iam ante fecissem, sed | |
| me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. | 5 |
| sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum | |
| perferendas cures velim. | |
| Da operam ut valeas. |