| Kal. Oct. 47 in Venusino | |
| TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE | |
| In Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut | 14.20.1.1 |
| postridie. ibi ut sint omnia parata. plures enim fortasse | |
| nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. | |
| labrum si in balineo non est, ut sit; item cetera quae sunt ad | |
| victum et ad valetudinem necessaria. | 5 |
| Vale. | |
| Kal. Oct. de Ven<u>sino. |